monumenta.ch > Augustinus > sectio 8

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 54, 8
Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae. Et dixi. Qui audit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc. Si dilectio lumen est, odium tenebrae . Et quid sibi ait in illa infirmitate positus, et in illa exercitatione turbatus? Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? Aut mortem optabat, aut solitudinem desiderabat. Quamdiu, inquit, id mecum agitur, id mihi praecipitur ut inimicos diligam, convicia istorum crebrescentia et adumbrantia me, commovent oculum meum, perturbant lumen meum, appetunt cor meum, interficiunt animam meam. Vellem ut abirem, sed infirmus sum, ne manendo augeam peccata peccatis: aut certe separarer paululum a genere humano, ne patiatur vulnus meum crebras plagas, ut sanatum exercitationi reddatur. Fit hoc, fratres, et surgit plerumque in animo servi Dei desiderium solitudinis, non ob aliud nisi propter turbam tribulationum et scandalorum, et dicit: Quis mihi dabit pennas? Videt se sine pennis, an potius ligatis pennis? Si desunt, dentur; si ligatae sunt, solvantur: quia etiam qui solvit pennas avi, aut dat aut reddit illi pennas suas. Non enim habebat eas tanquam suas, quibus volare non poterat. Ligatae pennae onus faciunt. Quis, inquit, dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? Requiescet, ubi? Duos dixi sensus hic esse: aut sicut ait Apostolus, Dissolvi, et esse cum Christo, multo enim magis optimum. Etenim et ipse quamvis fortis, quamvis magnus, quamvis corde robustissimus, quamvis in Christo miles invictus, in exercitatione sua, quantum legimus, conturbatus est, et ait: De caetero nemo mihi molestus sit . Tanquam diceret de illo psalmo: Taedium detinuit me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam . Conatur ergo homo plerumque corrigere homines distortos, pravos, pertinentes quidem ad curam suam, sed in quibus deficiat omnis humana industria et vigilantia: corrigere non potest, pati necesse est. Et qui corrigi non potest tuus est, aut consortio generis humani, aut plerumque ecclesiastica communione; intus est, quid facies? quo ibis? quo te separabis, ut ista non patiaris? Sed adesto, loquere, exhortare, blandire, minare, corripe. Feci omnia, quidquid virium habui impendi et expressi, nihil me video profecisse; omnis opera insumpta est, dolor remansit. Quomodo ergo requiescet cor meum a talibus, nisi ut dicam, Quis dabit mihi pennas? sicut columbae tamen, non sicut corvo. Columba a molestiis quaerit avolationem, sed non amittit dilectionem. Columba enim pro signo dilectionis ponitur, et in ea gemitus amatur. Nihil tam amicum gemitibus quam columba: die noctuque gemit, tanquam hic posita ubi gemendum est. Quid ergo dicit iste dilector? Convicia hominum ferre non possum, stridunt, rabie feruntur, accenduntur iracundia, in ira adumbrant me; prodesse illis non possum: utinam requiescam alicubi ab eis separatus corpore, non amore; ne in me conturbetur ipsa dilectio: verbis meis et collocutione mea prodesse non possum, orando pro eis forsitan prodero, Dicunt ista homines, sed plerumque ita ligantur ut volare non possint. Forte enim non ligantur visco, sed ligantur officio. Si autem ligantur cura et officio, et deserere non possunt, dicant: Optabam dissolvi, et esse cum Christo, multo enim magis optimum; manere in carne necessarium propter vos . Columba religata affectu, non cupiditate, volare non poterat propter implendum officium, non propter parvum meritum. Tamen desiderium in corde necesse est ut sit: nec patitur hoc desiderium, nisi qui coeperit ambulare angustam illam viam ; ut noverit quia non desunt Ecclesiae persecutiones, etiam in hoc tempore quando tranquillitas videtur Ecclesiae ab his quidem persecutionibus, quas martyres nostri passi sunt. Non autem desunt persecutiones, quia verum est illud: Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur . Non pateris persecutionem: non vis pie vivere in Christo. Vis probare verum esse quod dictum est? Incipe pie vivere in Christo. Quid est, pie vivere in Christo? Ut pertineat ad viscera tua quod ait Apostolus: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror Aliorum infirmitates, aliorum scandala, persecutiones illi fuerunt. Numquid ergo desunt hoc tempore? Plures abundant illis qui eas curant. Et plerumque de longinquo videtur homo, et dicitur, Bene est illi. Et ille qui dicit, aut sua gustat, et aliena non potest; aut apud se quod gustet non habet, et alteri gustanti, imo devoranti non compatitur. Incipiat ergo pie vivere in Christo, et probet quod dicitur: incipit desiderare pennas, elongare, fugere, et manere in deserto.